monumenta.ch > Hieronymus > 9
Hieronymus, in Daniele, VIII <<<     >>> X

Caput IX SHOW APPARATUS

1 In anno primo Darii filii Assueri, de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum, anno uno regni eius. Hic est Darius, qui cum Cyro Chaldaeos Babyloniosque superavit, ne putemus illum Darium, cuius anno secundo templum aedificatum est (quod Porphyrius suspicatur, ut annos Danielis extendat) vel eum qui ab Alexandro Macedonum rege superatus est.
2 Addit ergo nomen patris, additque victoriam, quia primus de semine Medorum, subvertit regnum Chaldaeorum, ut auferat propter similitudinem nominis, lectionis errorem.
3 Ego Daniel intellexi in libris numerum annorum de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni. Praedixerat Ieremias septuaginta annos desolationis templi : post quos rursus veniret populus in Iudaeam, et aedificarentur templum et Ierusalem: quae res Danielem non facit negligentem, sed magis provocat ad rogandum: ut quod Deus per suam promisit clementiam, per huius impleat preces, ne negligentia superbiam, et superbia pariat offensam.
4 Denique in Genesi legimus, centum viginti annos poenitentiae constitutos ante diluvium: qui quia tanto tempore, hoc est, centum annis, noluerunt agere poenitentiam, nequaquam exspectat ut et viginti alii compleantur: sed infert ante, quod postea fuerat comminatus. Unde et ad Ieremiam dicitur, ob duritiam cordis populi Iudaeorum: Ne ores pro populo hoc: quia non exaudiam te. Et ad Samuel: Usquequo luges super Saul? et ego abieci eum. In cinere igitur et sacco postulat impleri quod promiserat Deus: non quo esset incredulus futurorum; sed ne securitas negligentiam, et negligentia pareret offensam.
5 Obsecro, Domine Deus magne et terribilis. Adversus eos qui tua praecepta contemnunt.
6 Custodiens pactum et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua. Non ergo quod pollicetur Deus statim futurum est; sed in eos sua promissa complet, qui custodiunt mandata illius.
7 Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus, etc. Peccata populi, quia unus e populo est, enumerat ex persona sua, quod et Apostolum id epistola ad Romanos facere legimus.
8 Tibi, Domine, iustitia: nobis autem confusio faciei, etc. Iuste enim patimur, quod meremur.
9 Tibi Domino Deo nostro misericordia, et propitiatio: etc. De quo supra dixerat: Tibi, Domine, iustitia; nunc quia Dominus non solum iustus, sed et misericors est, dicit: Tibi, Domine, misericordia, ut post sententiam iudicantis, eum provocet ad clementiam.
10 Et stillavit super nos. Non totam in nos effudisti iram, quam ferre non poteramus; sed stillam furoris tui, ut correpti in plaga, reverteremur ad te.
11 Maledictio et detestatio quae scripta est in libro Moysi servi Dei, etc. In Deuteronomio maledictiones et benedictiones Dei legimus, quae postea dictae sunt in monte Garizim, et Hebal, iustos super et peccatores.
12 Omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. Grandis duritia, ut in plagis positi, Deum non rogarent, quod et si rogarunt, ideo non rogarunt, quia non sunt reversi ab iniquitatibus suis. Reversio autem ab iniquitate est cogitare veritatem Dei.
13 Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos, etc. Quando propter peccata corripimur, vigilat super nos Deus, et visitat nos. Quando vero a Deo deserimur, et non iudicamur, indignique sumus correptione Domini, tunc dormire dicitur. Unde et in Psalmis legimus: Surrexit quasi dormiens Dominus, et quasi crapulatus a vino. Malitia enim et iniquitas nostra inebriat Deum: quae quando in nobis corripitur, evigilare dicitur, et de sua ebrietate consurgere; ut nos peccato ebrios evigilare faciat iustitiae.
14 Et nunc, Domine Deus noster, etc. Memor est antiqui beneficii, ut ad similem Deum clementiam provocet.
15 Et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est. Imple opere, quod sermone pollicitus es: vicinum tempus desolationis impletur.
16 Propter temetipsum inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, etc. Ἀνθρωποπάθως haec loquitur, ut quando exaudimur, inclinare Deus videatur aurem suam: quando respicere nos Deus dignatur, aperire oculos suos: quando vero avertit faciem suam, et oculis eius et auribus videamur indigni.
17 Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israel: ut prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei. Ergo ut supra diximus, non populi tantum peccata, sed et sua replicat; quia unus e populo est: sive humiliter, cum peccatum ipse non fecerit, se iungit populo peccatori, ut ex humilitate veniam consequatur.
18 Nota quod hic dixerit, confiterer peccata mea. In multis enim sanctae Scripturae locis confessio, non poenitentiam, sed laudem sonat.
19 Adhuc me loquente in oratione: ecce vir Gabriel quem videram in visionis principio. Principium vocat praeteritam visionem, quam haec sequitur. Et grandis orationis effectus est; impletaque promissio Domini qui ait: Adhuc te loquente dicam, ecce adsum. Videtur autem Gabriel, non angelus vel archangelus, sed vir: ut nequaquam sexum, sed nomen virtutis ostenderet.
20 Cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini. Volare dicitur, quia ut vir apparuerit, et in tempore sacrificii vespertini: quia oratio prophetae a sacrificio matutino usque ad sacrificium vespertinum perseverarat: et propterea Dei in se flexit misericordiam.
21 Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque. Tam obscura est visio, ut propheta angeli doctrina indigeat.
22 Daniel nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres. Nunc ad te missus sum, et egressus sum, non a facie Dei, ut ab eo recederem, sed ut ad te venirem.
23 Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni, ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es. Ut rogare coepisti, statim impetrasti misericordiam Dei: et egressa est sententia, et ego idcirco missus sum, ut exponerem tibi quae ignoras: quia vir desideriorum es, sive amabilis, et Dei amore dignus, ut Salomon appellatus est Idida, sive vir desideriorum, quod pro desiderio tuo, Dei secreta audire merearis, et esse conscius futurorum.
24 Tu ergo animadverte Sermonem, et intellige visionem. Si Danieli dicitur: diligenter attende, ut audias et intelligas, quod vides: quid nos facere oportet, quorum oculi ignorantiae tenebris, et caligine vitiorum obcaecati sunt.
25 Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam: ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna: et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. Scito ergo et animadverte ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum.
26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus: et non erit eius ( populus qui eum negaturus est), et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio: Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium.
27 Et erit in Templo abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Quia Propheta dixerat: Eduxisti populum tuum, et nomen tuum invocatum est super civitatem tuam, et super populum tuum, propterea ex persona Dei loquitur Gabriel: Nequaquam populus Dei est, sed populus tuus: nec urbs sancta Dei, sed sancta, ut dicis tibi. Simile quid et in Exodo legimus, quando Deus loquitur ad Moysen: Descende, peccavit enim populus tuus, hoc est, non populus meus, quia me deseruit.
28 Quia igitur postulas pro Ierusalem, et oras pro populo Iudaeorum, audi quid in septuaginta annorum hebdomadibus futurum sit populo tuo, et urbi tuae quae sequuntur. Scio de hac quaestione ab eruditissimis viris varie disputatum, et unumquemque pro captu ingenii sui dixisse quod senserat. Quia igitur periculosum est de magistrorum Ecclesiae iudicare sententiis, et alterum praeferre alteri, dicam quid unusquisque senserit, lectoris arbitrio derelinquens, cuius expositionem sequi debeat.
29 Africanus in quinto Temporum volumine, de septuaginta hebdomadibus haec locutus ad verbum est. «Capitulum quod in Daniele de septuaginta hebdomadibus legimus multa et mirabilia continet, quae nunc longum est dicere: ergo quod ad praesens opus pertinet, de temporibus disserendum est. Nullique dubium quin de adventu Christi praedicatio sit, qui post septuaginta hebdomadas mundo apparuit, post quem consummata sunt delicta, et finem accepit peccatum, et deleta est iniquitas: et annuntiata iustitia sempiterna, quae legis iustitiam vinceret: et impleta est visio, et prophetia: quia lex et Prophetae usque ad Baptistam Ioannem (Luca, XVI). Et unctus est Sanctus sanctorum: quae omnia priusquam Christus humanum corpus assumeret, sperabantur magis quam tenebantur.
30 Dicit autem ipse Angelus septuaginta annorum hebdomadas, id est, annos quadringentos nonaginta, ab exitu sermonis, ut respondeatur, et ut aedificetur Ierusalem, vicesimum Artaxerxis regis Persarum annum habere principium. Neemias quippe huius pincerna, sicut in Esdrae libro legimus rogavit regem, accepitque responsum, ut aedificaretur Ierusalem.
31 Et iste egressus est sermo qui exstruendae urbis, et circumdandae muris daret licentiam: quae usque ad illud tempus vicinarum gentium patebat incursibus. Si quidem ad Cyri regis imperium, qui volentibus reverti Ierosolymam dederat potestatem, Iesus Pontifex et Zorobabel, et postea Esdras Sacerdos, et caeteri qui cum eis proficisci voluerant, Templum et urbem, et muros eius aedificare conati sunt, prohibentibus in circuitu nationibus, ne impleretur opus, quasi hoc rex non iussisset. Mansit itaque imperfectum opus usque ad Neemiam, et vicesimum annum regis Artaxerxis: quo tempore regni Persarum, centum et quindecim anni fuerant evoluti, captivitatis autem Ierusalem, centesimus octogesimus, et quintus annus erat: tunc primum Artaxerxes iussit muros exstrui Ierusalem: cui operi praefuit Neemias, et aedificata est platea, et muri circumdati: et ex illo tempore si numerare velis septuaginta annorum hebdomadas usque ad Christum poteris invenire.
32 Quod si harum principium ab alio tempore voluerimus sumere, et tempora non concurrent, et multa reperiemus contraria. Nam si a Cyro, et prima eius indulgentia, quae Iudaeorum est laxata captivitas, septuaginta numerentur hebdomadae, centum et eo amplius inveniemus annos, qui statutum septuaginta hebdomadarum excedant numerum: et multo plus si ex qua die locutus est Danieli angelus: additurque amplior numerus, si captivitatis exordium volueris hebdomadarum habere principium.
33 Permansit enim regnum Persarum, usque ad initium Macedonum, annis ducentis triginta: et ipsi Macedones regnaverunt annis trecentis: atque exinde usque ad annum (ἐκκαιδεκατον) quintumdecimum Tiberii Caesaris, quando passus est Christus, numerantur anni sexaginta, qui simul faciunt annos quingentos nonaginta, ita ut centum supersint anni.
34 A vicesimo autem anno Artaxerxis regis usque ad Christum, complentur hebdomadae septuaginta, iuxta lunarem Hebraeorum supputationem, qui menses non iuxta solis, sed iuxta lunae cursum numerant. Nam a centesimo et quintodecimo anno regni Persarum, quando Artaxerxes rex eiusdem imperii, vicesimum regni sui habebat annum, et erat octogesimae et tertiae Olympiadis annus quartus, usque ad ducentesimam secundam Olympiadem, et secundum eiusdem Olympiadis annum, Tiberiique Caesaris annum quintumdecimum, colliguntur anni quadringenti septuaginta quinque, qui faciunt annos Hebraicos quadringentos nonaginta, iuxta lunares (ut diximus) menses. Qui secundum illorum supputationem possunt facere per singulos menses dies viginti novem, et semis: ita ut solis circulus per annos quadringentos nonaginta plus habeat dies trecentos sexaginta quinque, et quartam diei partem: et per duodecim menses singulorum annorum undecim dies et quarta diei pars amplius reperiatur.
35 Unde Graeci et Iudaei, per octo annos trium mensium ἐμβολίσμους faciunt. Si enim octies undecim, et quartam partem volueris supputare, nonaginta dies, hoc est, tres menses efficies, et in quadringentis septuaginta quinque annis octonarii reperientur anni quinquaginta novem, et menses tres: qui simul faciunt plus minusve annos quindecim: quos si quadringentis septuaginta quinque annis volueris addere, septuaginta annorum facies hebdomadas, hoc est, simul annos quadringentos nonaginta.» Haec Africanus eisdem verbis quibus expressimus locutus est.
36 Transeamus ad Eusebium Pamphili, qui in octavo libro εὐαγγελικῆς ἀποδείξεως tale nescio quid suspicatur: «Non mihi videtur frustra septuaginta hebdomadarum facta divisio: ut primum diceretur septem, deinde sexaginta duae, et ultima adderetur hebdomas una, quae et ipsa in duas partes secta est. Scriptum est enim: Scies et intelliges ab exitu sermonis: ut respondeatur, et aedificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem hebdomadas septem, et hebdomadas sexaginta duas. Et post alia quae narravit in medio, ponit in fine: confirmabit testamentum plurimis hebdomada una. Haec non frustra et absque inspiratione Dei Angelum respondisse manifestum est.
37 Quae observatio cautam atque sollicitam videtur expetere rationem, ut lector diligenter attendat, et causam divisionis inquirat. Sin autem necesse est nos dicere quod sentimus, iuxta aliam expositionem, quae in praesenti versatur lectione, in eo quod Angelus ait: Ab exitu sermonis ut respondeatur et aedificetur Ierusalem usque ad Christum ducem, non alios arbitramur quam principes, qui post hanc prophetiam, et reversionem de Babylone Iudaico populo praefuerunt, hoc est ἀρχιερεῖς, et Pontifices quos Christos, ab eo quod uncti sunt, Scriptura cognominat: quorum princeps fuit Iesus filius Iosedec, Sacerdos magnus: et qui fuerunt usque ad adventum Domini Salvatoris.
38 Hosque significat vaticinium prophetale, dicens: Ab exitu sermonis, ut respondeatur et aedificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomadae septem, et hebdomadae sexaginta duae, id est, ut septem hebdomadae, et postea sexaginta duae, quae faciunt annos quadringentos octoginta tres a Cyro numerentur.
39 Ac ne videamur procacem tantum ferre sententiam, et non probare quae dicimus, numeremus eos qui post Iesum filium Iosedec usque ad adventum Domini populo praefuerunt Christi, id est, uncti in pontificatum. Primus igitur, ut ante iam diximus, post Danielis prophetiam, quaefacta est sub Cyro rege, postquam de Babylone reversus est populus, Iesus filius Iosedec fuit, sacerdos magnus, et Zorobabel filius Salathiel, qui templi fundamenta iecerunt: impeditoque opere a Samaritis, et aliis in circuitu nationibus, septem hebdomadarum anni completi sunt, id est, quadraginta et novem, in quibus imperfectum opus templi fuit: et quas prophetia a reliquis sexaginta duabus hebdomadibus separat.
40 Denique et Iudaei in Evangelio ex hac opinione loquuntur ad Dominum: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus suscitabis illud? Tot enim anni sunt a primo anno Cyri regis, qui libertatem dedit volentibus Iudaeis reverti in patriam, usque ad sextum annum Darii regis, sub quo templi opus omne completum est.
41 Porro Iosephus, et alios tres annos addidit, in quibus περίβολοι templi, et quaedam alia quae remanserant perfecta sunt: qui additi quadraginta sex annis, faciunt annos quadraginta novem, id est, septem annorum hebdomadas. Reliquas autem sexaginta duas hebdomadas ab eiusdem Darii septimo anno enumerant. Quo tempore Iesus filius Iosedec, et Zorobabel iam maioris aetatis populo praeerant: sub quibus prophetaverunt Aggaeus, et Zacharias: post quos Esdras et Neemias de Babylone venientes, muros urbis exstruxerunt, tenente pontificatum Ioachim, filio Iesu, cognomento Iosedec: post quem successit in sacerdotium Eliasub, ac deinde Ioiade, et postea Ioannes: post quem Iaddus, cuius aetate Alexander, rex Macedonum, condidit Alexandriam, ut Iosephus in Antiquitatum libris loquitur: venitque Ierosolymam, et victimas in templo immolavit.
42 Mortuo autem Alexandro, centesima tredecima Olympiade, anno ducentesimo trigesimo sexto regni Persarum: quod coeperat primo anno quinquagesimae quintae Olympiadis: quo tempore Cyrus rex Persarum, Babylonios, Chaldaeosque superavit, et post mortem Iaddi sacerdotis, qui sub Alexandro templo praefuit, suscepit pontificatum Onias: quo tempore Seleucus, subiugata Babylone, diadema totius Syriae, et Asiae capiti suo imposuit, anno duodecimo mortis Alexandri.
43 In quod tempus supputantur omnes anni a Cyri imperio, ducenti quadraginta octo. Ex qua aetate Scriptura Machabaeorum regnum Graecorum enumerat. Post Oniam praefuit Iudaeis pontifex Eleazarus. Quo tempore Septuaginta Interpretes Scripturas sanctas Alexandriae dicuntur in Graecum vertisse sermonem: post quem alter Onias, cui successit Simon, quo regente populum, Iesus filius Sirach scripsit librum qui Graece παναρετὸς appellatur, et plerisque Salomonis falso dicitur.
44 Cui successit in pontificatum alius Onias, quo tempore Antiochus Iudaeos diis gentium immolare cogebat. Quo mortuo, Iudas Machabaeus purgavit templum, et idolorum simulacra contrivit. Cui successit frater Ionathan: et post eum rexit populum Simon frater utriusque, in cuius morte ducentesimus septuagesimus septimus regni Syriae impletus est annus: et usque ad hoc tempus, Machabaeorum primus liber historiam continet. Supputanturque a primo anno Cyri regis Persarum, usque ad finem primi Machabaeorum voluminis, et mortem Simonis pontificis, anni quadringenti viginti quinque.
45 Post quem Ioannes tenuit Pontificatum, annis viginti novem: quo mortuo Aristobolus, uno anno praefuit populo: qui primus reversus de Babylone, diadema insigne regiae potestatis cum honore pontificatus assumpsit. Huius successor fuit Alexander, rex pariter, et pontifex, qui rexit populum annis viginti septem: et hactenus, a primo anno Cyri regis, et captivorum reditu, qui in Iudaeam venire voluerunt, supputantur anni quadringenti octoginta tres: quos septem, et sexaginta duae hebdomadae, id est, sexaginta novem simul efficiunt.
46 Et hoc omni tempore pontifices rexerunt populum Iudaeorum, quos ego nunc arbitror vocari Christos duces. Mortuo autem novissimo eorum Alexandro, huc atque illuc in varias partes absque ullo duce gens Iudaeorum seditionibus vexabatur, in tantum ut Alexandra, quae et Salina vocabatur, eiusdem Alexandri uxor, obtineret imperium, et pontificatum quidem Hircano filio reservaret: Aristobolo autem alteri filio regnum traderet, quod obtinuit annis decem.
47 Pugnantibus autem contra se intestina seditione germanis, et gentem Iudaeorum in diversa studia trahentibus, supervenit Cneus Pompeius dux Romani exercitus, captaque Ierosolyma, usque ad adyta templi ingressus est, quae vocabantur sancta sanctorum: vinctumque Aristobolum Romam misit servans triumpho suo, et pontificatum Hircano fratri eius tradidit.
48 Tunc primum gens Iudaeorum Romanis facta est tributaria. Post quem Herodes filius Antipatris, interfecto Hircano, regnum Iudaeorum senatusconsulto accepit, et primus alienigena Iudaeis praefuit. Qui pontificatum quoque nequaquam iuxta legem Moysi, mortuis parentibus, tradebat liberis, sed alienis, et nec ipsis multo tempore, nisi ob gratiam et pretium, divinae legis iussa contemnens.» Ponit et aliam idem Eusebius explanationem, quam si voluerimus in Latinum sermonem vertere, extendemus libri magnitudinem. Haec est ergo interpretationis eius sententia: A sexto anno Darii, qui post Cyrum, et Cambysen filium eius regnavit in Persis, quando templi opera consummata sunt, usque ad Herodem, et Caesarem Augustum, numerat hebdomadas septem et sexaginta duas, quae faciunt annos quadringentos octoginta tres: quando Christus, hoc est, Hircanus, novissimus pontifex de genere Machabaeorum, ab Herode iugulatus est, et cessavit iuxta legem Dei pontificum successio.
49 Civitatem quoque et ipsum sanctuarium sub duce Romano, Romanus vastavit exercitus, sive ipse Herodes, qui per Romanos indebitum in Iudaeos arripuit imperium. Quodque infert: Confirmabit enim pactum multis hebdomada. Una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia, et sacrificium, sic interpretatur, quod et Herode regnante apud Iudaeam, et Augusto apud Romanos, Christus natus sit, qui tribus annis, et sex mensibus iuxta Evangelistam Ioannem Evangelium praedicavit, et confirmavit veri Dei cultum multis: haud dubium cum apostolis, et credentibus, quando post passionem Domini in dimidia rursum hebdomada defecit hostia, et sacrificium.
50 Quidquid enim in templo postea factum est, non fuit sacrificium Dei, sed cultus diaboli, cunctis in commune clamantibus: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Et: Non habemus regem, nisi Caesarem. Quem locum in Chronico eiusdem Eusebii, quem ante annos plurimos in Latinam linguam vertimus, diligens lector plenius edissertum poterit invenire. Quod autem a perfectione templi usque ad decimum Augusti imperatoris annum, quando, interfecto Hircano Herodes Iudaeam obtinuit, septem et sexaginta duae hebdomadae, id est, quadringenti octoginta tres supputentur anni, sic possumus approbare: sexagesimae sextae. Olympiadis primo anno, hoc est, Darii sexto, completa est templi aedificatio, et centesimae octogesimae sextae Olympiadis anno tertio, id est, Augusti decimo, Herodes in Iudaeos cepit imperium: qui faciunt annos quadringentos octoginta tres, per singulas Olympiades, quadriennio supputato.
51 Dicit idem Eusebius, et aliam opinionem, quam ex parte non reprobo: quod plerique unam hebdomadem annorum in septuaginta annos extendant, per singulos hebdomadis annos, decennio supputato. Et volunt a passione Domini usque ad Neronis imperium, annos esse triginta quinque; quando contra Iudaeos Romana primum arma commota sunt, et hanc esse dimidiam hebdomadam annorum septuaginta.
52 Postea vero a Vespasiano et Tito, et deinceps quando Ierosolyma templumque succensum est, usque ad Traianum, alios esse annos triginta quinque, et hanc esse hebdomadem de qua angelus loquitur Danieli: Confirmabit autem pactum multis hebdomada una. In totum enim orbem per apostolos Evangelium praedicatum est, qui usque ad illud tempus perseveraverunt, tradentibus ecclesiasticis historiis Ioannem evangelistam usque ad tempora vixisse Traiani.
53 Sed nescio quomodo superiores hebdomadas septem, et sexaginta duas, per septenos annos, et hanc unam per denos, id est, septuaginta annis possimus accipere. Haec Eusebius. Hyppolitus autem de eisdem hebdomadibus opinatus est ita : Septem hebdomadas ante reditum populi supputat, et sexaginta duas post reditum, usque ad nativitatem Christi; quarum tempora omnino non congruunt.
54 Siquidem regni Persarum ducenti, et triginta supputantur anni, et Macedonum trecenti, et post illos usque ad nativitatem Domini, anni triginta, hoc est, ab initio Cyri regis Persarum usque ad adventum Salvatoris, anni quingenti sexaginta. Novissimam quoque hebdomadam ponit in consummatione mundi, quam dividit in Eliae tempora, et antichristi, ut tribus et semis annis ultimae hebdomadis, Dei notitia confirmetur.
55 De qua dictum est: Confirmabit pactum multis hebdomada una : Et tribus aliis annis sub antichristo deficiet hostia, et sacrificium. Adveniente autem Christo, et iniquum spiritu oris sui interficiente, usque ad consummationem, et finem perseveret desolatio. Apollinarius autem Laodicenus omni praeteritorum temporum se liberans quaestione, vota extendit in futurum, et periculose de incertis profert sententiam.
56 Quae si forte hi qui post nos victuri sunt statuto tempore completa non viderint, aliam solutionem quaerere compellentur, et magistrum erroris arguere. Dicit ergo, ut verbum e verbo interpreter, ne calumniam videar facere non dicenti: In quadringentis nonaginta annis peccata, et omnia quae ex peccatis oriuntur vitia comprimenda: post quae ventura sint bona, et reconciliandum Deo mundum in adventu Christi Filii eius.
57 Ab exitu enim Verbi, quando Christus de Maria generatus est virgine, usque ad quadragesimum nonum annum, id est, finem septem hebdomadarum, Israelis exspectatam poenitentiam. Postea vero ab octavo Claudii Caesaris anno, contra Iudaeos Romana arma correpta. Tricesimo enim iuxta evangelistam Lucam anno aetatis suae coepit in carne Dominus Evangelium praedicare, et iuxta Ioannem evangelistam , per tria paschata duos postea implevit annos, et exinde sex Tiberii supputantur anni, et quatuor C. Caesaris cognomento Caligulae, et octo Claudii, id est, simul anni quadraginta novem, qui faciunt hebdomadas annorum septem.
58 Cum autem quadringenti triginta quatuor anni post hoc fuerint evoluti, id est, sexaginta duae hebdomadae, tunc ab Elia, qui venturus est iuxta sermonem Domini Salvatoris, ut restituat cor patrum ad filios, in ultima hebdomade aedificandam Ierusalem, et templum, per annos tres et semis: venturumque Antichristum, et iuxta apostolum sessurum in templo Dei, et interficiendum spiritu Domini Salvatoris, postquam contra sanctos dimicaverit: atque ita fieri, ut media hebdomas confirmet testamentum Dei cum sanctis, et rursum media cessationem victimarum esse praenuntiet sub Antichristo, qui ponet abominationem desolationis, id est, idolum et statuam proprii Dei in templo, et erit extrema vastitas, et condemnatio populi Iudaeorum, qui spreta veritate Christi, receperunt Antichristi mendacium.
59 Asserit autem idem Apollinarius hanc se temporum capere coniecturam, quia Africanus scriptor temporum, cuius supra expositionem posui ultimam hebdomadam in fine mundi esse testetur: nec posse fieri, ut iunctae dividantur aetates; sed omnia sibi iuxta prophetiam Danielis esse tempora copulanda. Clemens vir eruditissimus, presbyter Alexandrinae Ecclesiae, parvipendens annorum, numerum, a Cyro rege Persarum, usque ad Vespasianum, et Titum imperatores Romanos, septuaginta annorum hebdomadas dicit esse completas, id est, annos quadringentos nonaginta, additis in ipso numero duobus millibus trecentis diebus, de quibus supra diximus: Persarumque, et Macedonum, et Caesarum tempora in his hebdomadibus enumerare conatur, cum iuxta diligentissimam supputationem, a primo anno Cyri regis Persarum atque Medorum, in quo imperavit et Darius, usque ad Vespasianum, et eversionem templi, supputentur anni sexcenti triginta.
60 Origines cum profuisset hoc idem capitulum, hortatus est nos, ut quaeramus quod non intelligimus, et quia non habebat locum allegoria, in qua est libera disputatio, historiae veritate conclusus, haec in decimo Stromatum volumine breviter annotavit: «Studiosius requirenda sunt tempora a primo anno Darii filii Assueri usque ad adventum Christi, quot anni sint, et quae in illis gesta dicantur, et videndum est an ea possimus adventui Domini coaptare. «Tertullianus quid dixerit, ex eo libro quem contra Iudaeos scripsit, nosse poterimus, cuius verba breviter ponenda sunt: «Unde igitur ostendemus, quia Christus venit intra sexaginta duas hebdomadas? Numeremus a primo anno Darii, quoniam ipso tempore ostenditur Danieli visio ipsa.
61 Dicit enim ei: Intellige, et coniice a prophetatione sermonis respondere me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus computare, quando hanc vidit visionem Daniel. Videamus igitur anni quomodo impleantur usque ad adventum Christi. Darius annis regnavit decem et novem; Artaxerxes annis quadraginta; Ochus qui et Cyrus, annis viginti quatuor; Argus anno uno.
62 Darius alius, qui et Melas nominatus est, annos viginti unum. Alexander Macedo annis duodecim. Deinde post Alexandrum (qui et Medis, et Persis regnaverat, quos devicerat, et in Alexandria regnum suum firmaverat, quando et nomine suo eam appellavit) regnavit illic in Alexandria Soter annis triginta quinque: cui successit Philadelphus, regnans annis triginta octo. Post hunc Evergetes regnavit annis viginti quinque: deinde Philopator annis decem et septem, et post hunc Epiphanes annis viginti quatuor. Item alius Evergetes annis viginti novem. Soter annis triginta octo. Ptolemaeus annis triginta septem. Cleopatra annis vigenti mensibus quinque. Item Cleopatra conregnavit Augusto annis tredecim.
63 Post Cleopatram Augustus aliis annis quadraginta tribus imperavit. Nam omnes anni Augusti imperii fuerunt numero quinquaginta sex. Videamus autem quoniam in quadragesimo primo anno imperii Augusti, qui post mortem Cleopatrae imperavit, nascitur Christus, et supervixit idem Augustus, ex quo natus est Christus, annos numero quindecim.
64 Et erunt reliqua tempora annorum in diem Nativitatis Christi, in annum Augusti quadragesimum primum, post mortem Cleopatrae, anni quadringenti triginta septem, menses quinque. Unde adimplentur sexaginta duae hebdomades et dimidia, quae efficiunt annos quadringentos triginta septem, menses sex in diem Nativitatis Christi. Et manifestata est iustitia aeterna, et unctus est sanctus sanctorum, id est, Christus, et signata est visio, et prophetia, et dimissa sunt peccata, quae per fidem nominis Christi omnibus in eum credentibus tribuuntur. Quid est autem quod dicit, signari visum et prophetiam? quoniam omnes prophetae nuntiabant de ipso quod esset venturus, et pati haberet.
65 Igitur quoniam impleta est prophetia per adventum eius, propterea signari visionem, et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro de eo prophetae nuntiabant. Post adventum enim, et passionem eius, iam non est visio, neque Prophetia quae Christum nuntiet esse venturum. Et post paululum: Videamus, inquit, quid aliae septem, et dimidia hebdomades quae sunt subdivisae in abscissione priorum hebdomadarum, in quo actu sint adimpletae. Post Augustum enim, qui supervixit post nativitatem Christi, anni quindecim efficiuntur. Cui successit Tiberius Caesar, et imperium habuit annis viginti duobus, mensibus septem, diebus viginti octo. Huius imperii decimo quinto anno patitur Christus, annos habens quasi triginta tres cum pateretur.
66 Item Caius Caesar qui et Caligula, annis tribus, mensibus octo, diebus tredecim. Nero annis novem, mensibus novem diebus tredecim. Galba mensibus septem, diebus viginti octo. Otho mensibus tribus, diebus quinque. Vitellius mensibus octo, diebus viginti octo. Vespasianus anno primo imperii sui debellavit Iudaeos, et fiunt anni numero quinquaginta duo, menses sex.
67 Nam imperavit annis undecim, atque ita in diem expugnationis suae, Iudaei impleverunt hebdomadas septuaginta praedictas a Daniele.» Hebraei quid de hoc loco sentiant brevi sermone pertringam, fidem dictorum his a quibus dicta sunt derelinquens. Dicamus igitur παραφραστικῶς, ut sensus manifestior fiat.
68 O Daniel, scito quod a die hac qua tibi nunc loquor (erat autem annus primus Darii, qui occidit Balthasar, et regnum Chaldaeorum in Persas Medosque transtulit) usque ad septuagesimam annorum hebdomadam, hoc est annos quadringentos nonaginta, haec populo tuo per partes accident. Primum propitiabitur tibi Deus, quem nunc magnopere deprecaris, et delebitur peccatum, et finem accipiet praevaricatio.
69 Nunc enim urbe deserta, et templo usque ad fundamenta destructo, in luctu est populus constitutus: sed non post grande tempus instaurabitur. Et non solum hoc fiet in his septuaginta hebdomadibus ut aedificetur civitas, et templum instauretur, sed nascatur Christus, id est, iustitia sempiterna. Et signabitur visio, et prophetia, ut nequaquam propheta inveniatur in Israel, et ungatur sanctus sanctorum.
70 De quo in Psalterio legimus: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Qui et in alio loco dicit de se: Sancti estote, quia et ego sanctus sum (Levi XIX, 2). Scito igitur quoniam a die hac qua hunc tibi loquor, et Dei sermone promitto, quod revertatur populus, et Ierusalem instauretur, usque ad Christum ducem, et perpetuam desolationem templi, hebdomadae numerentur sexaginta duae, necnon et aliae septem hebdomadae, in quibus iuxta ordinem suum duae res fient, de quibus et ante iam dixi, quod revertatur populus, et aedificetur platea a Neemia et Esdra.
71 In fine ergo hebdomadarum complebitur Dei sententia in angustia temporum, quando rursum destruetur templum, et capietur civitas. Nam post sexaginta duas hebdomadas occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est, sive ut illi dicunt, non erit illius imperium, quod putabant se retenturos. Et quid dico de Christo occidendo, et populo penitus deserendo auxilio Dei, cum civitatem, et sanctuarium dissipaturus sit populus Romanus, cum duce venturo Vespasiano? Quo mortuo, transactis septem hebdomadis, id est, annis quadraginta novem, Aelius Hadrianus, et quo postea de ruinis Ierusalem urbs Aelia condita est, rebellantes Iudaeos, Timo Rufo magistro exercitus pugnante, superavit. Et tunc deficiet hostia et sacrificium, et usque ad consummationem mundi, et finem perseverabit desolatio.
72 Nec nos, inquiunt, moveat, quod primum numerentur septem hebdomadae, et postea sexaginta duae, et rursum una, quae in duas partes dividitur. Est enim hoc idioma sermonis Hebraici, et antiquorum sermonis Latini, ut ante minorem numerum supputent, et postea maiorem. Verbi gratia, non iuxta proprietatem linguae nostrae nunc dicimus: Abraham vixit annis centum septuaginta quinque: illi econtrario loquuntur: vixit Abraham annis quinque, et septuaginta, et centum. Non igitur ut legitur ita impletur, sed ut totum pariter supputetur, ita finem accipit.
73 Nec ignoramus quosdam illorum dicere, quod una hebdomada, de qua scriptum est: Confirmabit pactum multis hebdomada una: dividatur in Vespasiano et in Hadriano: quod iuxta historiam Iosephi, Vespasianus et Titus tribus annis et sex mensibus pacem cum Iudaeis fecerint. Tres autem anni et sex menses sub Hadriano supputantur, quando Ierusalem omnino subversa est, et Iudaeorum gens catervatim caesa; ita ut Iudaeae quoque finibus pellerentur.
74 Haec loquuntur Hebraei, non magnopere curantes a primo anno Darii regis Persarum, usque ad extremam subversionem Ierusalem, quae sub Hadriano eis accidit, supputari Olympiades centum septuaginta quatuor, id est, annos sexcentos nonaginta sex, qui faciunt hebdomadas Hebraicas nonaginta novem, et annos tres: quando Cochebas dux Iudaeorum oppressus est, et Ierusalem usque ad solum diruta est.



Hieronymus, in Daniele, VIII <<<     >>> X
monumenta.ch > Hieronymus > 9